Sida 388
Cap. XXXII. De eisdem pœnis
388DE BELLIS GLACIALIB.
Suetiam & Gothiam missos: quibus plerunque Aethiopibus, pariter & Danis infeliciter pugnantibus, non frigida aqua infligitur, sed dura captivitas, & inevitabilis sepultura.
De eisdem pœnis.
CAP. XXXII.
EST & alius modus omni alio tempore hyberno contumacibus & obstinatis a majoribus decretus, scilicet vt perforatis glacierum foraminibus XX. vel XXX. pedum ab invicem distantibus, chorda sub brachiis ligati, quod vno foramine subtus glaciem immissi, fune altero prætenso ad aliam pertrahuntur glacialem aperturam. Si celeriter id factum fuerit, gratiam referunt amicis, quod festinanter, & fideliter expedierint eorum causam: sin autem protractius ( sic forte exigentibus demeritis animi pertinacioris ) tunc extractus experitur se habuisse censores, & fautores rigorosos, quia in gravi periculo fuit suffocationis. Quod super glaciem instar speculi lubricam agiliter hæc fieri videntur, mirandum non est, quia triangularibus vncis ferreis sotularibus, aut calceis affixis, non tantum ad hunc, sed quemlibent actum in glacie perficiendum, secure ( prout superius de bellis, & infra de piscaturis glacialibus dicendum erit ) vtuntur. Moschovitis tamen schismaticis hæc aquarum submersio pro religionis cultu deputatur, quia sub glaciem perforatam infantulos suos immergentes, ritu suo baptizant: qui si rapido fluminis impetu sub glacie deferuntur in longum, arbitrantur eos ad superos illico evolaturos.
De scalis
I marginalen: Sepultura Aethiopum & Danorum. · Pœna sub glacie. · Gratia datur pro pœna festinata. · Periculum suffocarionis. · Remedia contra lubricitatem glacialem. · Ritus baptizandi apud Moschos.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































