Sida 672
Cap. XXVIII. De Gruibus, & vigiia militari
672DE AVIBUS.
montibus: & illi congredi nullum, nisi leonem, & elephantem, audere. Aurum insuper in desertis fodere, & accedentes arcere, ex eoque nidos texere ferunt: ad quod surripiendum sæpe venit mille, aut duum millium hominum exercitus magno cum periculo, tum etiam quæstu. Tertio deinde, aut quarto redeunt anno ex Aeliano. Philostratus vero in vita Apollinis lib. III. scribit hanc avem, simul & phœnicem sacram esse soli, currumque solis hisce gryphibus jungi: superare insuper elephantes, & dracones, omnia denique animalia, præter tigridem, quæ ob velocitatem ab eo aufugittt: vultu quoque non multii a humano differre. De animalibus autem bigeneribus, Vincen. in spec. nat. lib. XXII. plura dicit. Etiam Plin. lib. VIII. cap. XXI. vbi de equo pennato, & similibus multa dicuntur. Porphyrio est avis, contra modum aliarum vnum pedem habens latum ad natandum, alium vero fissum ad ambulandum: & id genus est in Balearibus insulis Pegasus(de quo Plinius) est equus pennatus, cornutus, & armatus, quem Aethiopia gignit. Habet & alas, vt aquila: valde monstrosus. Struthio alta bestia est, per me visa in Concilio Vicentino M. D. XXXVIII. in pedibus fissis animal, & rostro avis: de quo in Iob plura dicuntur: & quomodo ferrum glutit, & digerit, alibi requiretur. Auriphrygius est avis, sic dicta, quasi auram phrygiam sequens. Habet vnum pedem cum vncis acutis ad prædandum, alterum vero latum ad natandum. Gyro multiplici vtitur in aëre, nunc more ludentis, nunc more insidiantis, vsque dum prædam in aquis cernens, impetuose descendat, altero pede prædam rapiens, altero natante rapientem adjuvans.
De Gruibus, & vigilia militari. CAP. XXVIII.
GRVES peregrino agmine cum ciconiis ab Australibus locis, veris tempore in Septentrionales terras venientes, satis, vel in majori parte lib. II. cap. XI. demonstratæ sunt, & ex Solino cap. XV. quatenus lectori placuerit, adhuc in earum mirabili natura notari possunt, hoc reservato ad hunc passum, de avibus Septentrionis, quod prænominatæ grues non conferunt: in mutuam operationem, secundum Albertum, nisi vigilias, & volatum: quæ Liburnicarum more rostrato impetu, veluti & anseres
I marginalen: Aurum effodit. · Animalia bigenera. · Porphyrio avis. · Pegasus. · Struthio. · Auriphrygius. · Volatus et vigilæ gruibus communes.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































