Sida 466
Cap. XLVI. De magnitudine, & bonitate caseorum
466DE HVMANO VICTV
De maxima copia butyri.
CAP. XLV.
TRANSCVRRENDO singulas provincias Septentrionalis plagæ ab 52. vsque ad 84. gradum elevationis poli Arctici, vbique propter fertilissima terrarum pascua, & armentorum abundantissimos greges, maximam butyri copiam reperire licebit: non tamen æquali virtute, tum propter salis varietatem, tum etiam propter floridiores, ac tenuiores herbas, longe a seinvicem distantium provinciarum nutritivas. Vbi enim pascua sunt grossiora, saleque butyrum conditum in grossiore, eius efficaciæ non est, vt alterius conditi in pascuis herbarum minutarum. Modus tamen conformis est omnium regionum, vel sale grosso, vel tenerimo & candido, multa magnorum vasorum millia negotiatoribus vltramarinis vel pretio, vel rerum commutationibus, nisi Regio edicto (instante, vel flagrante bello ) prohibitum fuerit, distrahendi vel venundandi. quemadmodum in annona, lardo. atque aliis necessariis nutrimentis, ne hostibus afferantur, caveri solet. Insula præterea est Meridionalis Gothiæ, Oelandia appellata, vbi aëris salubritas cum pinguis arvi fœcunditate consentiens, herbas producit dulcissima qualitate conditas: quarum pastu vaccarum turba saginata, lac tanta salubritate conficit, vt quibus multa medicorum auxilia vel consilia prodesse nesciunt, solus videatur potus ille e butyro expressus, optabilem afferre sanitatem: hocque butyrum tanquam aromaticum, & cæteris omnibus salubrius, appretiatur.
De magnitudine, & bonitate caseorum.
CAP. XLVI.
SI Parmensis, aut Placentina, vel aliæ terræ, ac villæ Longobardorum de magnitudine, multitudine, ac vtilitate caseorum vbique commendari poterint, profecto origini suæ nativæ, scilicet Scandianæ peninsulæ, & præcipue regioni Vestrogothorum
I marginalen: Abundantia butyri. · Provinciæ distantes. · Modus idem condiendi butyri. · Butyrum venundat infinita quantitate. · Oelandia de qua supra 2. lib. cap 23. pluradicuntur. · Butyrum Oelandense salubrius. · Longobardi e Scandiana peninsula profecti.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































