Sida 693
Cap. XLIX. De Vulturum differentia, & proprietate, quos Aristoteles & Plinius Aquilas appelant
LIBER XIX.693
propter suctum lactis: qua injuria vber emoritur, caprisque cæcitas(quas ita mulsere). oboritur. De die manent in petris. Noctua glaucis oculorum pupillis tenebras non sentit, quia obscuriore nocte volatum habet crebriorem, & hunc inoffensum. Sole exorto visus eius hebetatur. Noctua contraria est apibus, vespis, crabronibus, & sanguisugis. Strix est avis nocturna, a sono sic dicta. Lucanus: Quid trepictus bubo, quid strix nocturna queruntur. Plura qui videre velit de avibus nocturnis, videat Volater. lib. XXVa. & Plin. lib. X. cap. XVI.
De Vulturum differentiam, ac proprietate, quos Aristoteles & Plinius Aquilas appellant. CAP. XLIX.
QVANDOQVIDEM supra eod. lib. aquilarum genera diversa secundum Albertum, quæ frequentius in Septentrionalibus oris reperiuntur, demonstrata sunt: hic vulturum (quos Aristoteles et Plinius aquilas appellarunt)differentiam, ac proprætatem inserendam esse duximus. Quod autem a his, alioquin primas tenentibus, in animalium proprietatibus describendis dissentimus, maxime autoritate Alberti Magni movemur, cui ora Aquilonaria magis fuere cognita: qui etiam sibi aquilarum naturam apud nos commorantium intimius perspectam habens, in hunc modum lib. XXIII. de Animal. scribit: Scias quod Aristoteles, & quidam Philosophi alii aquilam, & vulturem in idem genus avis ponunt, aquilam quidem ab acumine, vulturem autem a volando & capiendo nominantes: propter quod quidam dicunt nobilissimum avis genus esse vulturem. Hactenus ille. Vulturum igitur sex genera, videlicet pygargus, qui ab albicante cauda dicitur, ac si albicillum nomines. Hic gaudet planis, & lucis, & oppidis: hinularius etiam a nonnullis cognomine appellatus: montesque, ac sylvas suis fretus viribus petit. Aliud genus magnitudine secundum & viribus, plangus aut clangus nomine, saltus & convales, & lacus incolere solitum, cognomine anatarius, & morphnos a macula penne: hunc Homerus in exitu Priami percnon vocat. Est & tertium genus, colore nigricans, vnde nomen accepit, vt fulvius vocetur, Græce melænaëtos. Hic magnitudine minimus, sed viribus omnium præstantissimus est. Colit montes, ac sylvas: & leporarius, ed quod proprie interficit lepores, cognominatur. Hic solus bono nutrimento fœtus suos alit, atque educit: hic denique pernix, intrepidus, strenuus, quippe qui non clangat, aut murmuret, citoque venetur. Aliud etiam est genus, ab alarum notis, quæ malæ sunt, percnopterus, alias oripelargus appellatum. Hic est capite albicante, corpore majore, quam cæteri adhuc dicti: sed brevioribus alis, cauda longiore. Hujus quantitas, quasi aliorum vulturum medietas, vulturi nanque speciem plene refert: subaquila, & montana ciconia cognominatur. Manet in locis multarum arborum. A corvo, cæterisque alitibus capitur: gravis est enim, victuque iners. Ex naturali malitia exanimata fert corpora: jejunæ semper aviditatis, & querulæ murmurationis. Porro aliud genus vulturum est, quod haliætus, hoc est marinus vocatur, cervice magna & crassa, alis curvantibus, cauda lata: moratur hic in littoribus & oris. Accidit etiam huic sæpius, vt cum ferre quod ceperit nequeat, ingurgitem demergatur. Hunc etiam Plinius lib. X. cap. III. inter vulturum genera recenset, & ex eis vultures procreari affirmat. Denique aliud genus gnesium, id est
I marginalen: Noctua. Strix. Aquilarum genera diversa. Vultures a quibusdam aquilæ appellati. Arist. aquilam, & vulturem pro eadem ave posuit. Vulturum 6. genera. I. Pygargus. II. Plangus sive clangus. III. Melænaëtos, IIII. Percnopterus, alias oripelargus. V. Haliætus, sive marinus. VI. Gnesium.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































