Sida 648
Cap. III. De Auium differentia, ex Cassiodoro lib. VIII
648DE AVIBUS. De Avium differentia ex Cassiodoro lib. VIII. CAP. III.
GOTHORVM Rex Athalaricus volens ostendere pulchram eam fore civitatem, quæ populorum probatur habere conventum, asserit, feris datum esse, agros sylvasque quærere: hominibus autem, focos patrios supra cuncta tueri. Aves ipsæ gregatim volant, quæ innoxia voluntate mitescunt. Canori turdi amant sui generis densitatem. Strepentes sturni compares sequuntur indesinenter exercitus. Murmurantes palumbi proprias diligunt cohortes: & quicquid ad simplicem pertinet vitam, adunationis gratiam non refutat. Contra, animosi accipitres, aquilæ venatrices, & supra omnes alites acutius intuentes, volatus solitarios concupiscunt: quia rapaces insidiæ innoxia conventicula non requirunt. Ambiunt enim aliquid soli agere, qui prædam cum altero non desiderant invenire. Sic mortalium voluntas plerunque detestabilis est, quæ conspectum hominum probatur effugere: de illo aliquid veraciter credi, cujus vitæ testis non potest inveniri. Hæc ille. Solivagæ etenim aves, vt dictum est, & infra dicetur, semper insatiabiles sunt, atque rapaces, etiam sub marinis tempestatibus in littoribus aberrantes, vt pisces exquirant. Huic etiam proposito non incongrua applicari poterit animantium distinctio, per divum Ambrosium lib. V. Hexame. cap. XII. facta: tria videlicet eorum esse genera, terrenum, volatile, & aquatile. Ante quam differentiam dicit, avium naturam esse, quod cum eunt cubitum, quasi peracto læto munere, æthera cantu mulcere solent: quod velut solenniter surgente & occidente die, instaurare consuerunt, vt decursi, vel adorituri nocturni juxta ac diurni temporis laudes suo referant creatori. Et demum ad finem capitis precatur adesse lusciniam, vt dormientes excitet a somno: ea enim avis significare solet diei surgentis exortum, & effusiorem diluculo deferre lætitiam. Tamen si illarum suavitas deesset, sunt gementes turtures, & raucæ columbæ, vt homo excitetur ad laudem altissimi creatoris.
I marginalen: Comparatio pulchra bonæ civitatis. · Differentia avium. · Aquilæacutius vident. · Voluntas hominum plerumque detestabilis est. · Aves solivagæ insatiabiles. · Tria genera animantium. · Aves canunt laudes creatori. · Turtures gementes.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































