Sida 66
Cap. VII. De æstu, siue fluxu, & refluxu Oceani
66DE MIRA NAT. RERVM SEP.
montani pedis aspersa, ventoque torrefacienda, spatio duorum, vel trium jugerum dilatari solet super tellurem planam: pars hastis erigi, pergulisque extendi, præcipue pisces majoris speciei, vt sole, & aëre desiccentur. Omnes tamen vel domestico vsui, vel negotiatorum lucroso quæstui, etiam vltramarinis necessitatibus, ac voluptatibus relervantur, maxime vt horum commutatione copiam annonæ(quæ tenuiter ibidem ob circumstans frigus maturescit)acquirant, ac his, qui solitudines inhabitant, loco deliciarum, vt rursum sylvestres opulentias in pellibus pretiosis recipiant, valeant exhibere. Ita enim Dei providentia constitutum est, vt mutua rerum commutatione sese enutriant, quibus inæalium rerum beneficia sunt concessa. Alii enim vbertatem piscium, alii ferarum, alii agrorum, pro læto convictu retinent, vt inæqualitate proventunm alacrem, & fidelem inveniant bonorum commoditatem, atque optabilem animorum vnitatem. Plinio tamen videtur, quod pisces dantur habitatoribus naturæ beneficio, & alia ratione subtrahuntur ab illis. In pede igitur hujus Coronati montis tantus odor suspensorum piscium exoritur, vt longo maris intervallo eundem adnavigantes sentiant præcurrentem. Eoque odore percepto. , sub tempestuosa caligine laborantes ab imminente naufragio seipsos, & bona prærvare noverunt.
I marginalen: Modus desiccandi pisces vltra mare ad Germaniam navigio deferendos. · Rerum commutationei securus victus habetur. · Dona diversa. Plin. · Odor piscium gravis. · Odore evitatur naufragium.
De æstu, sive fluxum, ac refluxum Oceani.
CAP. VII.
VNT in charta mea Gothica, seu descriptione Septentrionalium regionum, certi sinus Oceani littoribus Norvagicis hic insculpti, scilicet Roest, & Loffoeth: inter quos tantus est maris hiatus, vel charybdis, vt incaute appropinquantes nautas sua repentina circumvolutione, vi & industna gubernatoris adempta, absorbeat in momento, maxime naturam loci ignorantes, vel alias vi tempestatum appulsos, aut periculum imminens per contemptum parvipendentes. Quocirca volentes e Germanicis oris eo navigare, peritissimos quosque conducunt naucleros, seu gubernatores, qui longa experientia, quomodo obliquando, dirigendoque, tutius pericula evadere possint, didicerunt. Hique longo maris spatio gnomonis directione, ne in charybdim incidant,
I marginalen: Roest. Loffoth. Charybdis. · Naucleri peritissimi requiruntur. · Gnomon, compassus.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































