Tillbaka Read Runeberg

Historia de gentibvs septentrionalibvs, earvmqve diversis statibvs, conditionibvs, moribvs, ritibvs, svperstitionibus, disciplinis, exercitiis, regimine, victu, bellis, structuris, instrumentis, ac mineris metallicis, & rebus mirabilibus, necnon vniuersis penè animalibus in septentrione degentibus, eorumq́; natura. Opvs vt varivm, plvrimarvmqve rervm cognitione refertvm, atqve cvm exemplis externis, tum expressis rerum internarum picturis illustratum, ita delectatione iucunditatéque plenum, maxima lectoris animum voluptate facilè perfundens

Originalsida 213
Originalsida 213
Originalsida 212
Originalsida 213
212–213

Sida 213

Cap. XIIII. De damnis vilissimæ Monetæ

LIBER SEXTVS213

thesauros excrescens, in maximo pretio, & turrium custodia servabatur. Succedente vero tempore, more cæterarum regionum argentei numismatis vsus pariter & commixti æris extitit ibidem introductus, non autem monetæ aurex, ob occultatas mineras eius, quas Iob dicit ab Aquilone venire: ita eas iam invenisse dicitur Rex Gostavus pretiosissimæ æstimationis. Aliunde nihilominus importatur in ea regna, præterquam ad extremas provincias Septentrionis, vbi principum edicto non recipitur, ob fraudem mercatorum, & populi simplicitatem, qui aurichalcum, vel marchisitam, ob splendorem, putat esse purum aurum, prout Paulus Diaconus lib. III. cap. VI. de Saxonibus meminit: qui certis virgulis sophisticati auri Longobardos in emptionibus rerum maxime defraudarunt, donec cogniti punirentur.

De falsariis Monetarum, & pœna eorum. CAP. XIII. NEQVE puri argenti, vel mixti æris pecuniarius vsus est apud extremas Septentrionis gentes, ob falsarios Moschovitarum negotiatores, qui Græca esurie docti, pro gloria, at lucro ducunt, pessima moneta ferro, stanno, plumboque mixto fabricata, quoscunque vicinos, immo longinque distantes circumvenire. Sed nec impune dolus iste cedit illis in ea regione. Compertum etenim est, ferream monetam stanneo candore micantem, regni regisque signo insculptam, immensa quantitate Moschovitarum negotiatores alias ( emptis pro eorum desiderio omnigenis mercibus, & rebus ) simplici populo tradidisse, moxque præfectos Regios ea severitate fraudem punivisse, vt in cava somace supposito igne effunderent hanc monetam, vndequaque repetitam, atque in eam bulliente metallo autores persidissimei fraudis immiiterent vivos. Cæteri vero in simili fraude deprehensi, caldaribus impositi, vel aqua serventi consumuntur, vel in sublimiori trabe circumligata per totum corpus moneta vndique splendente, suspenduntur, quemadmodum anno Domini M. D. extra civitatem Lincopensem regionis Ostrogothorum puer existens fieri vidi. Statutum ergo fiunt juxta leges vetusti temporis, & laudabiles, yicinarum provinciarum consuetudines, vt penes Reges, & Principes, ac majores Ecclesiastici regiminis proceres, & magistratrus, potestas cudendi legalem monetam remaneret, ea potissimum causa & modo, vt vno eodemque grano, seum gradu, vel liga, nedum in Septentrionalibus regnis, sed & vrbibus Germaniæ maritimis, in emendo vel vendendo, ob meliorem concordiam, moneta cuderetur, ac expenderetur.

De damnis vilissimæ Monetæ. CAP. XIIII. EVOLVTIS demum pluribus annis, statuta tam necessaria, & vtilia dum contemnerentur aut negligerentur, aut propter privatam quorundam præsidum cupiditatem studiose supprimerentur, moneta adulterata rerum pretia sine omni æqualitate, aut æquitate elevabantur. Præterea commutatio, seu venditio odiosa vbique, intendebatur: lites domi forisue etiam vsque ad Romana tribunalia ante L. annos inter Principem regni Suetiæ. Stenonem Sture, et Ottonem falsanum monetæ, volvebantur. Nec longe ab eo tempore Magister Prussiæ Albertus ( sic enim Ordini Theutonicorum præsidens appellatus est) promoturus grave bellum adversus Regem Poloniæ, monetam multo ære, seu cupro respersam, quadrata figura eudi jusit: quem

I marginalen: Auri & argenti opulentia. Iob. 37. Rex Gostavus. Aurum cur non promittitur incolis Aquilonis. Virgulæ auræ sophisticatæ. Moneta a Moschovitis falsificatur. Pœna monetæ falsificatæ. Pœna alia decoctionis vel suspensionis. Potestas cudendæ monetæ. Liga conformi. Damnum monetæ falsæ. Steno Sture antiquior. Albertus magister Prussiæ.

Källa: Alvin · ·