Sida 72
Cap. XII. De inscrutabili profunditate littorum Noruegiæ
72DE MIRA NAT. RERVM SEP.
De inscrutabili profunditate littorum Norvegiæ.
CAP. XII.
TANTA est in plerisque montosis littoribus Norvegiæ immensurabilis profunditas, vt sunibus quantis repleri possit navis ingentissima, bolide plumbea inferne demissa, fundus aliquis nequeat inveniri: eaque naturæ vis est, vt quanto sublimius montes in excelsum promineant, tanto in eorum radicibus inscrutabilior profunditas apparebit: licet eorum sublimitas respectum cœli minima super terram reputatur. Pedes etiam horum montium ita cavernosi, profundique & obliqui sunt, vt funibus immissis, quorsum tendat eorum hiatus, difficillime cognosci poscit. Sunt præterea littora ( teste Pli. cap. II. lib. VII. ) regionis Taprobanæ per modum canalium arenosorum distincta, inscrutabilis profunditatis, quibus incolæ anchoras minime immittendas confidunt. Præterea in insula Bornholm Regi Danorum subjecta, lacus non admodum ampli reperiuntur, quorum profunditas non invenitur. Demum apud montanos Dalacarlos, id est, viros vallium, lacus Runden, id est, rotundus dictus est, qui mensurabilem fundum non concedit. Deinde non longe a regia Holmensi Suetiæ, locus in scopulis marinis est Rundisualia vulgariter appellatus, id est, rotunda vorago, vt neque ibi rimari possit, quam altus fit eius fundus. Putei præterea plures reperiuntur, & exigui lacus, quorum profunditas sæpissime explorata investigari non possit. Apparent etiam longissimæ, sed valde angustæ rupium, ac montium specus, quasi ferro cavatæ, vel excisæ, in opacos currentes recessus: in quibus constrepentibus aquis tranquillitate, vel tempestate accedentibus, sonus terribilis excitatur: a quo nisi celeriter aures retraxerint appropinquantes tam vehementi tinnitu obruuntur, vt pluribus horis sine auditum, ob excellentissimum objectum, remaneant tabescentes. De portubus
I marginalen: Fundus imperceptibilis. · Montium sublimitas excelsissima, minima cœli comparatione reputatur. · Naves sine anchorisfirmantur. · Bornholm. Dalacarli. · Rundisualia rotunda vorago. · Sonus terribilis.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































