Sida 712
Cap. XVI. De Piscatura equestrium piscatorum
712DE PISCIBUS. De Piscatura equestrium piscatorum. CAP.XVI.
MODVS hic piscandi supra glaciem,in magnis lacubus, & dulcibus aquis , ac finibus salsi maris , singulo quoque anno a mense Novembri in finem Martii , & amplius, quoties opus fuerit, pro multitudine piscium capiendorum observatur . Sive enim glacies spissa, sive nive cooperta, sive clara, sive lubrica, aut prout frigore constricta sit,apparuerit , aut quomodocunque natura eam produxerit , nunquam deest ingenium , aut voluntas publicæ vtilitati in necessariis rebus fideliter inserviendi. Ita frigus & æstum pariter æquo animo tolerant populi Septentrionales..Pro calcanda vero glacie, calceis tabulatis vtrisque pedibus congruentibus , ferreæ cuspides triangulares, æqualiter in glaciem lubricam cuspidibus versis alligantur : quo fit , vt ad omnem motum solidior figatur gressus, quemadmodum in firma terra . Si ferrum non adsit, nudis sotularibus sine cadendi formidine firmiter gradiuntur piscatores. In calceis vero corii vncti, nequaquam stabiliuntur pedes, propter gelu, quod corium hujusmodi illico induratum in glacialem lubricitatem convertit:maxime si rara nix vnius noctis , aut mediæ super glaciem sit respersa : quia hæc improvisum reddit casum in momento:alta vero, sive spissa, vestigiis solidiorem incessum et cursum permittit. Volentes igitur piscari sub glacie , duo magna foramina , latitudine VIII.vel X. pedum, centum & quinquaginta, vel CC. passibus , a seinvicem directo distantia, aperiunt : inter quæ XXX. vel XL. minora foramina , latitudine vnius pedis & semis , ab vtroque latere distantia XXX. pedum, intermedia constituunt : tum per ea a primo grandi foramine immissos funes hastis longis sub glacie dirigunt, directosque ad alterum magnum foramen , extremas horum funium partes sessoribus equorum extrahendos committunt : iniunguntque,vt eo velocius equos ad trahendum incitent, quo retia ad exitum properare videntur , ne pisces captos se sentientes , maxime lupi, impetuoso strepitu retia frangant , & evadant. Et sic extrahuntur plerunque pulcherrimo spectaculo, adeo grandi multitudine, & diverso genere pisces, vt non libra ( cujus vsus ibi non est ) sed integris plaustrorum, magnorumque vasorum mensuris dividantur.
I marginalen: Ingenium capiendorum piscium varium. · Modus calcandi glacie · Calcei vncti lubrici in glacie fiun · Casus improvisus in glaci · Mod' piscandi cum equis sub glaci · Lupi super omnes pisces retia irrumpere conantu · Pisces plaustris non mensuris dividuntur
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































