Sida 78
Cap. XVIII. De irruptione aquarum stagnatarum
78DE MIRA NAT. RERVM SEP.
De irruptione aquarum stagnatarum.
CAP. XVIII.
INTER mirabilia Septentrionalis plagæ aquarum spectacula vnum est, non tam frequens, quam noxium habitantibus in provincia Middelpadensi versus Boreales partes Suetiæ superioris, vbi fere major pars virorum Huni nomine appellantur, tanquam populi clarius contra Hunos olim belligerantes, ac triumphantes. In ea provincia vastus amnis est, cujus aquæ lapsus tam præcipiti volumine delertur vt animalia nandi vigore defecta, plerunque pessundare soleat. Ex summis enim montium cacuminibus manans, dum per clivorum prærupta saxis exceptus eliditur, in profunda vallium multiplicato aquarum strepitu cadit. Verum continuo saxorum obstaculo repercussus, celeritatem impetus eadem semper æqualitate conservat. Itaque toto alvei tractu vndis vniformiter turbidatis, spumeus vbique candor exuberat. Hæc tamen consyderanda est eius natura terribilis, quod singulis annis paululum ante solstitium æstivale tanta glacierum. , arborumque connexa congerie tribus locis oppletur, & constringitur, vt inferiores alvei eius ripas inhabitantes, imminente eius irruptione, sugere cogantur ad loca elevatiora. Interea tamen nuntiis, quo in termino formidabilis ille lapsus maneat, explorant, ne rapidus eius cursus improbas exerceat vires. Quippe hoc elementum cæteris omnibus. (referente Pli. lib. XIII) imperat, terras devorat, ac ignes extinguit. Scandunt aquæ in sublime, & cœlum sibi quoque vendicant, ac nubium obtentu vitalem spiritum strangulant: quæ causa fulmina elidit, ipso secum discordante mundo. Amnis itaque ipse, et ( vt prædictum est )in omni sua irruptione cunctis vicinis imminet, tamen vbertate electorum piscium, salmonum scilicet, ac aliorum, omnibus affert opulentum quæstum: qui nedum illius terræ incolis ad vsum domesticum sufficiunt, sed & vltra marinas partes ingentibus navigiis exportantur. Hancque virtutem perpetuo retinet, vt quanto marinis alveis vicinior extenditur tanto melioribus piscibus superabundet. Nec deest offerentium liberaiis, & grata piscium exhibitio, ac donatio, si quis occurrerit hospes donaria recepturus De tribus
I marginalen: Middelpadia. Huni. · Amnis rapidus. · Incolæ fugiunt torrentem. · Aqua impariosa. · Salmonum copia. · Amnis piseosus.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































