Sida 265
Cap. XXVII. De tyrannica seueritate, & exactione præfectorum
LIBER OCTAVVS265
Finmarchia apud Regem Norvegiæ, & de Scricfinnia, Bothnia, Finlandia, ac Dalacarlia, ad Regem Suetiæ: qui tamen nullam deteriorem querelam ex omnibus potentatibus suis, quam a Moschovitarum limitibus sufferre solet, idque ob insatiabilem collimitancorum rapacitatem, & Græculum dolum. Attamen Regius præfectus autoritati satisfaciens, homicidia resecat, furta condemnat abactores animalium legitima securitase coërcet, quietosque incolas a sceleratis Moschorum ausibus reddit, vindictamque malignis eorum moribus semper opponis, & proditores, exploratoresque ( crimine confesso ) corripiendos constringit. Talibus enim excessibus, publica violata pace, sæpius notantur Moschovitæ. Iique præfecti, qui ita innocentes defendunt, & insolentes corripiunt, a bonis justisque Principibus constituuntur: quos & conservant in longæva pace beatos,
De tyrannica severitate, & exactione præfectorum.
CAP. XXVII
VERVM ne diuturna permaneat hæc felicitas regiminis æquitate parta, malignorum hominum consiliis alibi, per regnum tales constituuntur præfecti, qui avaritia, & malitia obcæcati, innocentes torquent, sceleratos exaltant, jura omnia pervertunt, totum regnum in ruinam, seipsos in calamitatem, & Regem in ludibrium, infamiam, miseriam, & exilium brevi momento transmittunt. Verum ne res hæc careat documento, inter exteros sanguinarios, & avaros præfectos, quos Ericus Rex Suetiæ e ducibus Pomeraniæ ortus &c. eviscerandæ Suetiæ præfecerat, erat quidam Danus Iusse Ericson: is super Dalacarlorum regionem constitutus, tam crudelem se omnibus exhibuit, vt putarentur omnes omnium malignorum tyrannorum spiritus, qui vnquam antea fuerant, in hunc perditissimum nebulonem confluxisse. Narrat Cicero crudelem Verrem fumo e putridis lignis educto, vnum hominem innoxium perdidisse: at hic Iusse eiusdem malignitatis spiritu obsessus, non vnum innocentem, sed ex Dalacarliæ incolis fine numero innocentissimos fumo suspensos ( licet viribus sese
I marginalen: Querelæ ob rapinas. Virtus boni præfecti. Moschovite. rapaces. Præfecti pessimi. Iusse Ericson. Danus. Verres crudelissimus.
Källa: Alvin · ·



































































































































































































































































































































































































































































































































































