Tillbaka Read Runeberg

Historia de gentibvs septentrionalibvs, earvmqve diversis statibvs, conditionibvs, moribvs, ritibvs, svperstitionibus, disciplinis, exercitiis, regimine, victu, bellis, structuris, instrumentis, ac mineris metallicis, & rebus mirabilibus, necnon vniuersis penè animalibus in septentrione degentibus, eorumq́; natura. Opvs vt varivm, plvrimarvmqve rervm cognitione refertvm, atqve cvm exemplis externis, tum expressis rerum internarum picturis illustratum, ita delectatione iucunditatéque plenum, maxima lectoris animum voluptate facilè perfundens

Originalsida 684
Originalsida 684
Originalsida 684
Originalsida 685
684–685

Sida 684

Cap. XL. De mira natura Pauonis, & Psittacis

684DE AVIBUS. De mira natura Pavonis, & Psittacis. CAP. XL.

VGVSTINVS lib. XXI. cap. IIII. de Civit. Dei de pavone loquens ait: Quis, nisi Deus creator omnium, carni pavonis mortui dedit, vt non putresceret? Hoc vtique cum auditum incredibile videretur, evenit, vt apud Carthaginem hæc avis cocta nobis apponeretur: de cujus pectore pulparum, quantum visum est, servari jussimus: quod post tantum dierum spatium, quantum alia quæcunque caro putresceret, prolatum atque oblatum, nihil nostrum offendit olfactum. Item repositum post dies plusquam XXX. idem quod erat inventum est: idemque post annum, nisi quod aliquantum corpulentiæ siccioris, & contractioris fuit. Idem in eodem cap. VII: Cum ergo dicimus de multis rebus mirabilibus, quæ nobis in promptu sunt, ipsi de illis rationem reddant, vt de carne non putrescente pavonis, cum putruerit & Platonis. Isidorus: Caro pavonis ita dura est, vt putredinem vix sentiat, nec facile coquatur. Hieronymus contra Iovinianum: Fimus pavonis fervorem podagræ dicitur mitigare: & ideo fimum suum, ne hominibus prosit, resorbent, vtilitatibus hominum invidentes: vt superius de vrina lyncis dictum erat. Accedit præterea suprapositæ imagini pavonis. decorus et gratus Aquilonaris hospes psittacus, de Indicis oris per longa maris navigia adductus in Septentrionem: qui cum tanto ingenio polleat, vt voces proferat articulatas, dominum & reliquos eius domesticos salutando, in magna habetur æstimatione, cibaturque saccharo aliunde per mare importato, ne naturali originis suæ, vt creditur, frustretur alimento. Idque fieri solet per pueros, aut nobiles puellas, quibus garrulitas inest ab ipsa natura. Item risum, pariter & gemitum, atque alia gesticulamenta proferens, hominum excitat hilaritatem. Aspectu virginum delectatur, & tactu, atque caput exhibet fricandum. Deluditur autem in propria formam speculum osculando. Cum vero domestica secreta revelare cœperit, vilipenditur, vt alius quispiam afferens testimonium veritati, eam non amanti. Psittaco autem datum est in suo genere fortissimum caput, veluti vrso debilissimum. Pavo XX. annis, & vultur centum vivere dicitur.

I marginalen: Pavonis mira natura. · Caro 30. diebus non putrescens. · Caro pavonis dura. · Fimus pavonis. · Psittacus. · Psittacus risum, & gemitum profert. · Revelans domestica secreta contemnitur.

Källa: Alvin · ·